Reisebericht Antikenfahrt

ómorfi!

17.06.2026 | Übersicht

Eine Reise nach Athen: 18.-22.3.2026 

 

18.3.26

 

1 de profectione et reditu itineris Atheniensis

 

Die Mercurii, ante diem decimum quintum Kalendas Apriles, hora duodecima in loco conventus terminalis secundi Francofurtensis convenimus: Grex viginti quinque discipulorum ac discipularum, magistris comitatus domina Kuhl, domino Hartung et domino Gruber.

 Licuit nobis Athenas portare arcam vestiariam et sarcinas manuarias, sicut peram. Inspectio securitatis facilis et celeris fuit; arcas nostras et vestimenta metallo induta tradere debuimus ut inspicerentur, et per instrumentum metallis detegendis ambulavimus. Quia celeriter processeramus, adhuc tempus nobis erat aeroportum explorandi.

Post registrationem unā aeroplanum conscendimus et gregatim in parte aversa aeroplani consedimus. Cum societate Sky Express navigavimus, quae nos inter volatum cibo, aqua et dulciis praebuit. Hora duodecima vespere (hora decima octava) Athenis appulimus et deinde tramvia subterranea ad deversorium nostrum vecti sumus.

 

 

2 iter mediam in urbem

Iter nostrum ab aeroportu et ad aeroportum. Die duodevicesimo mensis Martii hora fere undevicesima ad aeroportum Atheniensium, cui nomen est Eleftherios Venizelos, pervenimus. Ibi pontem transire debuimus, qui super viam publicam ducebat. In fine pontis erat magnum aedificium octogonum in eodem plano situm, ubi tesseras ferriviarias ad iter eundum atque redeundum emimus. Tesseris acceptis, per ostia mediae altitudinis transivimus, quae tantum aperiebantur cum tessera instrumento quodam electronico admovebatur. Deinde per complures scalas mobiles descendere debuimus, ut ad suggestum ferriviae perveniremus. Cum tramen adveniret, iam vidimus illud valde frequens esse. Nihilominus omnes intravimus, atque per proximam horam itineris tam angusto loco stetimus quam squalus in vase pisciculorum aureorum positus. In itinere semel tramen mutare debuimus; neque tamen in altero tramine plus spatii erat. Ad forum Omoniae perventi, adhuc quingentos passus ambulare debuimus, primum per viam Pireos Tsaldari, deinde per viam Voulgari, donec ad deversorium nostrum pervenimus.

Iter reditus die vicesimo secundo mensis Martii omnino idem fuit, sed ordine contrario.

 

3 deversorium nostrum

Cum ad deversorium Athenis venimus, primum feles ad ostium vidimus. Ante ostium custos stabat.

Itaque nos tutae fuimus. Aula pulchra erat, et parvus ascensor utilis erat.

Cubiculum nostrum pulchrum erat et balconem habebat. Parietes tenues erant, sed hoc non grave erat. Balneum parvum erat, et chartam toilettae in latrinam mittere non licebat.

Cibum libere eligere poteramus, et cibus nobis placebat. Ministri benigni et auxiliantes erant. Cotidie cubiculum nostrum ordinabant. Charta ad cubiculum intrandum utilis erat, et interrete bene functum est. Multae arbores ante ostium erant, quae locum pulchriorem faciebant. In deversorio bene nos habebamus et ibi manere valde gaudebamus.

 

4 impressiones primae

Iter Athenas valde mihi placuit. Atmosphaera captus sum ab prima vespera – per regiones Plaka et Monastiraki ambulans et urbem illuminatam e colle Philopappi prospiciens. Urbs est singularis mixtura historiae et vitae modernae.

Praecipue mihi visum est vestigia antiquitatis in tot locis videre. Mihi quidem, summum momentum fuit visitatio Acropolis. Res curiosa est templum Parthenonis in Acropoli fere 2500 annos abhinc constructum esse et adhuc hodie stare, bellis, terrae motibus et explosionibus non obstantibus. Intellexi quam magni momenti Athenae olim fuerint. Praeter loca historica, etiam vitam urbanam excitantem inveni. Viae saepe hominibus plenae erant, et ubique erant parvae tabernae, Athenis sensum valde vividum dantes. Summa summarum, iter fuit fabulosum; certe hoc iter scholasticum diu memoria tenebo.

 

5 Relatio de Areopago  

Feria quarta, primo die Athenis, hora fere duodevicesima aeroplano advenimus. Deinde ad deversorium Athenis iimus atque sarcinas deposuimus, cum circa horam undevicesimam pervenissemus. Paulo post conventus communis totius gregis factus est, et una ad locum, qui Monastiraki appellatur, ambulavimus. Hunc locum futuris conventibus nostris destinavimus atque ad Areopagum pergere continuavimus.

Cum ad Areopagum venissemus, parva scala ad summum ducebat, unde totam urbem conspicere poteramus. Ibi imagines photographicas cepimus, momento fruebamur atque postea per eandem scalam descendimus. Ante Areopagum Terentius et ego Melvinus expositionem de Areopago habuimus.

In hac expositione narratum est olim in summo Areopagi monte iudicium fuisse. Ibi gravissima crimina, sicut homicidium et incendium voluntarium, iudicabantur; poena talium scelerum etiam mors esse poterat. Praeterea delicta religiosa et res sacrae ad Areopagum pertinebant. Impietas, id est neglegentia deorum, atque violatio rerum sacrarum puniebantur. Areopagus etiam magni momenti erat ad iura civitatis tuenda et ad mores civium observandos. Inter haec numerabantur tutela rei publicae et inspectio vitae civium.

Etiam apostolus Paulus ibi commoratus est, ubi multos de fide sua docuit atque persuasit. Hic eventus magni momenti habetur, quod primum religio Christiana coram viris doctis non Iudaeis divulgata est.

Circiter hora vicesima vespertina paulatim redire coepimus et circa horam vicesimam primam ad deversorium pervenimus.

 

19.3.26

6 Acropolis

Primo die itinere nostro ad Athenas, turma Latina statim ad Acropolem, celeberrimum urbis spectaculum, profecta est. Locus pulcherrimus erat, et tandem ad Erechtheion pervenimus. Ibi de hoc aedificio praesentationem habui, quod inter praecipua opera architecturae Graecae antiquae numeratur.

Erechtheion stilo Ionicum aedificatum est et, dissimile multis templis Graecis, inaequale structura est. Praecipue nota sunt columnae in porticu, quae statuis feminis, Karyatidibus, substitutae sunt.

Templum praesertim deae Athenae dedicatum erat. Propter hoc iuxta Erechtheion olivetum antiquum stat, quod donum Athenae urbi memoriae mandatum est. Ex hoc dono, ut fabula fert, urbs deae nomen accepit. Sed dubium est num hic arbor vere antiquissima sit.

Per saecula Erechtheion variis modis adhibitum est: inter alios usus, ecclesia Christiana fuit, sedes etiam et lupanar, antequam restitutum esset. Hodie inter praecipua aedificia Acropolis numeratur et quotannis multos visitantes allicit.

 

7 „Herodes Atticus“

Herodes Atticus Odeum, quod in Graecia visitavimus, est unum ex antiquissimis theatris in mundo quae adhuc in usu sunt. „Odeum“ in nomine significat Graece „cantus/carmen“ et originem habet ut aedificium antiquum Graecum vel Romanum, quod ad musicae representationes, certamina cantus et lectiones poetarum adhibebatur. Herodes Atticus fuit politicus, orator et patronus Graeco-Romanus (persona divitissima, quae incepta, exempli gratia, pecuniaria fovebat, sine mercede expectata). Odeum ad memoriam uxoris defunctae aedificari iussit. Originaliter Odeum tectum habebat, sed hoc destructum est et non refectum (Estne hoc speciale). Theatrum Romanum spatium semicirculare pro spectatoribus et spectatores locum capere potuerunt. Usus Odei non multum mutatus est. Adhibetur ad concentus et opera/dramata. Tamen Odeum restauratur.

 

8 Propyleae

Die undevicesimo mensis Martii Acropolim visitavimus. Ibi ad Propylæa venimus; haec sunt ingressus ad partem principalem Acropoleos. Aedificatio iam anno 437 ante Christum natum coepit et quinque annis post 4ulta  est. Totum aedificium columnis Doricis ornatum est et ex tribus partibus constat: parte principali plus quam decem metra alta et duabus partibus lateralibus. Propylæa etiam pars magni momenti festi Panathenaici 4ulta , quo pompa per portam transibat. Propylæa quoque exemplar sunt aliarum portarum toto orbe 4ulta spa clararum, sicut Porta Brandenburgensis Berolini. Nomen a verbo Graeco 4ulta s “4ulta spar”, quod “vestibulum” significat, derivatur.  

 

9 Parthenon

Mense Martio cum schola Athenis eramus, quae urbs fortasse inter omnes antiquitatis clarissima est.

Primo itineris die Acropolim ascendimus, ubi orationem meam de Parthenone habui.

Templum saeculo quinto ante Christum natum aedificatum est Athenae Parthenoi, quae est dea tutelaris Athenarum. Ex marmore constat, octo columnas in fronte et septendecim in lateribus habens. Supra columnas variae tabulae sculptae videntur, quae diversissimas mythologiae Graecae fabulas narrant.

Hoc me maxime admiratum est, quod templum usque ad saeculum decimum septimum paene integrum stetit! Ac demum anno MDCLXXXVII, cum Veneti urbem obsiderent, displosum est.

 

10 Erechtheion

Erechtheion templum clarissimum in arce Atheniensi fuit et saeculo quinto ante Christum natum aedificatum est. Non templum ordinarium erat, sed locus sacer pluribus cultibus et fabulis

Atheniensium dicatus. Nomen eius ab Erechtheo vel Erichthonio, rege mythico Atheniensium, ductum est. Praecipue notum factum est propter porticum Caryatidum. Ibi sex feminae marmoreae tectum sustinent loco columnarum communium. Hae figurae Caryatides appellantur. Opera artis antiqua maxima habentur, quia simul pulchrae sunt et pondus tecti sustinent.

Cum hoc templo etiam coniungitur clara fabula de certamine inter Athenam et Neptunum de dominio urbis Atheniensis. Neptunus fonte aquae salsae creato donum dedit, Athena autem arborem olivae. Athenienses donum Athenae utilius esse putaverunt; itaque urbs nomen deae accepit. Una ex

Caryatidibus originalibus saeculo undevicesimo in Angliam translata est et hodie in Museo Britannico Londinii servatur. Ceterae in Museo Acropoleos Athenis servantur. In ipso templo nunc tantum exemplaria posita sunt ad figuras protegendas.  

Erechtheion usque hodie toto orbe clarum est, quia mythologiam, architecturam et artem antiquam singulari modo coniungit.

 

11 Museum Acropoleos

Mense Martio in itinere ad antiquitates explorandas Athenas visitavimus. Unus ex locis maxime interessantibus, quos vidimus, fuit Museum Acropoleos. Ibi clarum frisem Parthenonis contemplati sumus atque quaesivimus cur magna pars eius iam in Graecia non esset.

Frises Parthenonis olim templum Parthenonis in Acropoli ornabat. Is pompam sollemnem in honorem deae Athenae ostendit, cum equitibus, curribus, musicis et deis. In museo 5ulta spartes originales frisis videre potuimus. Tum animadvertimus nonnullas partes deesse. In locis vacuis hodie exemplaria posita sunt, dum originalia in terris externis servantur. Huius rei causa ad tempus pertinet quo Graecia adhuc pars Imperii Ottomanici erat. Initio saeculi undevicesimi legatus Britannicus, dominus

Elgin, 5ulta spartes frisis aliasque statuas in Angliam transferri iussit. Paucis annis post eas civitati Britannicae vendidit, et sic in Museum Britannicum Londinii pervenerunt. Ibi usque hodie servantur atque „Marmora Elginiana“ appellantur. Etiam nunc Graecia et Britannia de restitutione horum operum artis disputant. Graecia sculpturas cum reliquis partibus frisis iterum coniungere vult. Britannia autem affirmat eas legitime acquisitas esse et in Museo Britannico hominibus ex toto orbe terrarum spectandas praeberi.

Nobis maxime placuit quod hanc controversiam in ipso museo intellegere poteramus. Loca vacua in frise ostendunt historiam non solum ad praeteritum pertinere, sed saepe etiam ad nostrum tempus valere.

 

12 collis Philopappi

Collis Philopappi est collis circiter 147 metra altus in parte meridiana occidentali Athenarum, prope Acropolim situs. Nomen accepit a Gaio lulio Antiocho Epiphane Philopappo, cuius monumentum sepucrale in summo colle stat. In hoc loco Sarah et ego Celine praesentationem nostram habuimus. Hodie collis est locus a multis visitatus, unde pulcherrima species urbis conspici potest, quae noctu maxime splendide lucet.

Praeterea interest quod collis antiquitus „ Collis Musarum“ appellabatur et hodie multos visitatores ad occasum solis allicit. In colle stat tentorium e marmore factum, quod anno 2017 a Rebecca Belmore, artifici Canadensi, exhivitum est. Haec statua formam tentorii habet, sed omnino ex marmore constat atque de patria, fuga et migratione agit.

 

 

20.3.26

democratia non est res certa

13 monumentum seditionis Polytechniou

Monumentum Polytechnii memoriam servat seditionis in Polytechnio Atheniensi (Universitate Technica Nationali Atheniensi) mense Novembri anno MCMLXXIII factae. Tunc cives atque discipuli contra dictaturam militarem protestati sunt. Seditio die XVII mensis Novembris vi oppressa est, cum currus armati in aream universitatis irrumperent. Multi homines vulnerati aut interfecti sunt.  

Caput ingens imaginem refert clarissimi pugnis libertatis fautoris Nici Svoronos. Praeterea ante universitatem videmus portam metallicam fractam.

 

14 parlamentum Graecorum (Boule Athenon)

Cum ad Parlamentum ambulavissemus, ante aedificium pauci milites stabant, et multitudo hominum ante eos congregata erat, ut imagines photographicas et pelliculas facerent. Postea alii milites descenderunt, ut ceteros substituirent. Hoc more tradito fecerunt.

Cum in Parlamentum intrare vellemus, primum inspecti sumus, ne quis arma secum ferret. In aedificio sarcinas et tunicas deponere debuimus, neque photographare licuit. Deinde vir quidam nobis dux fuit. Nos ad scalas tapete rubro ornatas duxit atque nobis permisit imaginem communem facere.

In superiore parte erat cubiculum, in quo ille vir nobis Anglice aliquid de historia Graeca narravit. Parietes cubiculi picti erant atque partem historiae monstrabant. Exempli gratia, videri poterat vir quidam equo insidens. In eodem cubiculo multa quoque ornamenta exposita erant, ut corona, sceptrum et picturae.

Postea ille vir nos ad locum duxit, ubi deputati parlamenti (bouleutes) conventum habebant. Etiam nobis explicavit quis quo loco sederet. Praeterea taciti esse debuimus, ne deputatos disputantes perturbaremus.